- FAEX
- FAEXvini purgamentum est: de qua Plin. l. 14. c. 20. Faex vini siccata recipit ignes, ac sine alimento per se flagrat. Cinis eius nitri naturam habet easdemque vires hoc amplius, quod pinguior sentitur. Graece γρύξ uti τρὺγημα vindemia est. Unde Tragoediam q. τρυγῳδίαν quae voxintegra apud Aristoph. habetur Acharnan. dicatam esse, Grammatici voluêrunt. Primum certe agi vindemiarum tempore coeptam, scriptum est; primusque Thespis, qui illam nitidiorem reddidit, pensiles scenas in plaustris circumegit addiditqueve nudis oribus faecem, pro persona. An vero haec vini, an olei fuerit, quam amurcam Latini dicunt, inter se non consentiunt iidem: aliam que vocis originem magis probat Scalig. Poêt. l. II. c. 7. Vide quoqueve infra Trygodaemones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.